Aeneid II.526-558 by Publius Vergilius Maro Lyrics
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
unus natorum Priami, per tela, per hostis
porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus
insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:
“At tibi pro scelere,” exclamat, “pro talibus ausis, 535
di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
persolvant grates dignas et praemia reddant
debita, qui nati coram me cernere letum
fecisti et patrios foedasti funere vultus.
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540
talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro
reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.”
Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
coniecit, rauco quod protinus aere repulsum 545
e summo clipei nequiquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: “Referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori; illi mea tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare memento.
Nunc morere.” Hoc dicens altaria ad ipsa trementem 550
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem 555
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,
avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.